![]() |
| clique para ver mais imagens |
Statio ad Sanctum Paulum - II classis
INTROITUS
Ps 8:3.- Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos. ~~ Ps 8:2.- Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ~~ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen ~~ Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos.
Gloria
ORATIO
Orémus. Deus, cuius hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Orémus. Pro Octava Nativitatis:
Concéde, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet.
Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
LECTIO
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis Apóstoli.
Apoc 14:1-5






















