Pesquisar este blog

CALENDÁRIO 2019

CALENDÁRIO 2019
CLIQUE AQUI

quarta-feira, 27 de dezembro de 2017

27 dezembro: IN FESTO SANCTI JOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTÆ

Statio ad Sanctam Mariam Majorem - II classis 


clique para ver mais imagens
INTROITUS

Eccli 15:5. - In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum ~~ Ps 91:2.- Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ~~ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen ~~ In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. 

Gloria

ORATIO

Orémus. Ecclésiam tuam, Dómine, benígnus illústra: ut, beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ illumináta doctrínis, ad dona pervéniat sempitérna. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

 
Orémus. 
Pro Octava Nativitatis

Concéde, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigénititui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

LECTIO
Lectio libri Sapiéntiæ. Eccli 15:1-6

Qui timet Deum, fáciet bona: et qui cóntinens est justítiæ, apprehéndet illam, et obviábit illi quasi mater honorificáta. Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, et in médio ecclésiæ apériet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hereditábit illum, Dóminus, Deus noster. 

GRADUALE  
Joann 21:23; 21:19

Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur,
V. Sed: Sic eum volo manére, donec véniam: tu me séquere.

ALLELUIA

Allelúja, allelúja.
Joann 21:24

Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja.

EVANGELIUM 

Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Joannem. Joann 21:19-24

In illo témpore: Dixit Jesus Petro: Séquere me. Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te? tu me séquere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam: quid ad te? Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimónium ejus.

       

Nenhum comentário:

Postar um comentário

Este blog é CATÓLICO. Ao comentar, tenha ciência de que os editores se reservam o direito de publicar ou não.

COMENTE aqui. Para outros assuntos, use o formulário no menu lateral. Gratos.

ABORTO - O GRITO SILENCIOSO

CONHEÇA O NOVO SITE DA EDITORA

Se vc é das Missões Cristo Rei, cadastre-se aqui