533. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur (De Vita beata, c. 26).
534. Quid aliud est vitia incendere, quam auctores illis inscribere deos, dare morbo, exemplo divinitatis, excusatam licentiam? (De Brevit. vitae c. 16).
535. Quod divos decuit, cur mihi turpe putem?
536. Persuadent sibi id licere, quod a suis pastoribus fieri conspiciunt, et ardentius perpetrant.
537. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Jo. 20, 21).
538. Cave ne committas quod qui volunt imitari, coguntur delinquere (Ep. ad Heliod.).
539. Dictum vel factum minus rectum, praebens occasionem ruinae (2. 2. q. 43. a. 1).
540. Peccantes autem in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (1. Cor. 8, 12).
541. Si (Dominus) proprium sanguinem dedit in pretium redemptionis animarum, non tibi videtur graviorem sustinere persecutionem ab illo qui, scandali occasione, avertit ab eo animas quas redemit, quam a Judaeo, qui sanguinem suum fudit? (In Conv. S. Pauli s. 1).
542. Vos estis sal terrae (Matth. 5, 13).
543. Itaque, si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Qui erunt homines per quos a vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus, per quos errorem auferat caeterorum? Ergo ad nihilum valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras, et calcetur ab hominibus (De Serm. Dom. in. monte l. 1. c. 6).
544. Vos estis lux mundi (Matth. 5, 14).
545. Splendore vitae totum illuminantis orbem splendere debet animus Sacerdotis (De Sacerd.l. 6).
546. Laqueus ruinae populi mei, sacerdotes mali (P. 1. c. 2).
547. Ne paucorum facinus multorum possit esse perditio; nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali (Epist. l. 9. ep. 64).
548. Et erit, sicut populus, sic Sacerdos (Os. 4, 9).
549. Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur (Jer. 31, 14).
550. Si pingues sint sacerdotes, erunt itidem populi pingues; et secus, si illi inanes erunt, magnum populis imminebit paupertatis periculum (IN Synod. dioec. II. orat. 1).
551. Principes tenebrarum principes Ecclesiae salutant. Laeti omnes nos gratias eisdem referimus, quia, per eorum negligentiam, ad nos devolvitur totus fere mundus (De Apib. l. 1. c.20).
552. Unde fit ut, cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur (Past. p. 1. c. 2).
553. Misera eorum conversatio plebis subversio est (In Conv. S. Pauli, s. 1).
554. Si quis de populo deviat, solus perit; ; verum principis error multos involvit, et tantis obest, quantis praeest ipse (Epist. 127).
555. Unde conjicitur quod peccatum sacerdotis totius multitudinis peccato coaequatur, quia sacerdos in suo peccato totam facit delinquere multitudinem (In Consecr. Pont. s. 1).
556. Si sacerdos qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum (Lev. 4, 3).
557. Nolite eis coelum claudere; clauditis, dum male vivere ostenditis (Ad Frat. in er. s. 36).
558. Viso exemplo pravo sacerdotum, peccator fiduciam peccandi sumit, et incipit de peccato, quod prius reputabat erubescibile gloriari. Ideo ipsis erit amplior maledictio prae aliis, quia se vita sua perdunt e alios (Rev. l 4. c. 132).
559. Vidit arborem pallentibus foliis marcidam, et intellexit agricola quia laesuram in radicibus habet; ita, cum videris populum irreligiosum, sine dubio cognoscis quia sacerdotium ejus non est sanum (Hom. 38).
560. De Dignit sac. c. 5.
561. Omne caput languidum... A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas (Is. 1, 5).
562. Caput enin langidum doctor est agens peccatum, cujus malum ad corpus pervenit (Sent. l. 3. c. 38).
563. Totius familiae Domini status et ordo nutabit, si, quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite (Epist. 87).
564. Quis enim in coeno fontem requirat?... An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non dat sibi? (Officior l. 2. c. 12).
565. Opusc. Max cum princip. philos.
566. Inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides rectores (S. Bernard. De Consid. l. 3. c. 5).
567. In Evang. hom. 17.
568. Quasi totius orbis pater sacerdos est; dignum igitur est ut omnium curam agat, sicut et Deus, cujus fungitur vice (In 1. Tim. hom. 6).
569. Quid faciet laicus, nisi quod patrem suum spiritualem viderit facientem? (Serm. 57).
570. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant (Ep. ad Heliod.).
571. Numquid talia clerici, etiam majoris ordinis, faciunt? (Serm. 15).
572. Quid mihi loqueris? Ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam (Serm. 137. E. B.).
573. In exemplum culpa vehementer extenditur, quando, pro reverentia Ordinis, peccator honoratur (Past. p. 1. c. 2).
574. Quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis; cujus hoc, nisi nostro praecipue, peccato agitur? Nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam (In Evang. hom. 17).
575. De evitando susp. contub.
576. Si dixeris: Et mihi sufficit consciencia mea; non curo quid loquantur homines; — audi Apostolum scribentem: “Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus” (Rom. 12, 17).
577. Non parcunt suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter et pereuntes (In Cant. s. 77).
578. Post indoctos praelatos malosque, in Ecclesia, nulla pestis ad nocendum infirmis valentior invenitur (De Ord. vitae c. 1).
579. Multi sunt catholici praedicando, qui haeretici sunt operando: quod haeretici faciebant per prava dogmata, hoc faciunt plures hodie per mala exempla; et tanto graviores sunt haereticis, quanto praevalent opera verbis (S. ad Past. in syn.).
580. Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla (Epis. 6).
581. Omnibus castitas necessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse assidua salutis praedicatio (Serm. 291. E. B. app.).
582. Qui praedicator constitutus es castitatis, non te pudet servum esse libidinis? (Opusc. 17. c. 3).
583. Clamat vestis clericalis, clamat status professi animi sanctitatem.
584. Nemo amplius in ecclesia nocet, quam qui, perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet (Past. p. 1. c. 2).
585. Sacerdotii dignitate velut armis ad vitium abuti! (Ep l. 2. ep. 162).
586. Abominabilem fecisti decorem tuum (Ezech. 16, 25).
587. Aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt (De Consid. l. 4. c. 6).
588. Quomodo non sit confusio esse sacerdotes inferiores laicis, quos etiam esse aequales magna confusio est? (Hom. 40).
589. Si, quae in se erubescit, in te, quem reverendum arbitratur, offendat? (Epist. 6).
590. Audite hoc, sacerdotes, ... quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum (Ose. 5, 1).
591. Cum primum capta fuerit anima, ad alias decipiendas fit laqueus (De recta viv. rat. c. 22).
592. Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Jer. 5, 26).
593. Quomodo aucupes facere solent, qui columbas, quas prius ceperint, excaecant et surdas faciunt, ut, dum ad illas reliquae columbae convenerint, praeparatis retibus capiantur (Hom. 35).
594. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. 4, 1).
595. Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita, per actiones infimas, ostenditur reproba; color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus, per abjecta opera, ad ignominiam despectionis venit; dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui, per vitam et orationem, intus semper esse debuerant, foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent! (In Evang. hom. 17).
596. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. 1, 5).
597. Propter vitia sacerdotum Dei, sanctuarium destitutum est (Epist. ad Sabiniam).
598. Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Is. 38, 17).
599. Pax a paganis, pax ab haereticis, sed non profecto a filiis (In Cant. s. 33).
600. É uma passagem repetida, como muitas outras, mas nem por isso perde da sua força.
601. Nullum, puto, ab aliis majus praejudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit (In Evang.hom. 17).
602. Neminem dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nos metipsos sicut Dei ministros (2. Cor. 6, 3).
603. In nobis lex christiana maledicitur.
604. Plurimi, considerantes, cleri sceleratam vitam, ex hoc vacillantes, imo multoties deficientes in fide, sacramenta despiciunt, vitia non evitant, non horrent inferos, coelestia minime concupiscunt (T. 1. s. 19. a. 2. c. 1).
605. Qualis est eorum Deus, qui talia agunt? numquid sustineret eos talia facientes, nisi consentiret eorum operibus? (Hom. 10).
606. Veteres scrutans historias, invenire non possum scindisse Ecclesiam, et populos seduxisse, praeter eos qui sacerdotes positi a Deo fuerunt (In Oseam. c. 9).
607. Propter negligentiam sacerdotum haereses pullularunt... Propter peccata nostra (sacerdotum) data est in conculcationem et opprobrium santa Ecclesia Christi (Serm. 60).
608. Serpit hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius, eoque periculosius quo interius: nam, si insurgeret apertus, inimicus haereticus mitteretur foras; si violentus inimicus, absconderet se ab eo; nunc vero, quem ejiciet, aut a quo abscondet se? Omnes necessarii, et omnes adversarii (In Cant. s. 33).
609. Vae homini illi per quem scandalum venit (Matth. 18, 7).
610. Elegit eum ex omni carne! (Eccli. 45, 4).
611. Si perversa perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot subditos suos perditionis exempla transmittunt (Past. p. 3. c. 1. adm. 5).
612. Ipsis erit amplior maledictio, quia se vita sua perdunt, et alios (Revel. l. 4. c. 132).
613. Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis (Matth 21, 41).
614. Occuram eis quasi ursa, raptis catulis (Os. 13, 8).
615. Si pro se unusquisque vix poterit in die judicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animae requirendae? (Serm. 287. E. B. app.).
616. Si sacerdotes fuerint in peccatis, totus populus convertitur ad peccandum; ideo unusquisque pro suo peccato reddet rationem, sacerdotes autem pro omnium peccatis (Hom. 38).
617. Laicus in die judicii, stolam sacerdotalem accipiet, sacerdos autem peccator spoliabitur sacerdotii dignitate quam habuit, et erit inter infideles et hypocritas (Hom. 40).
618. Ne forte... offendiculum fiat infirmis? (1. Cor. 8, 9).
619. Longe pejus est, collaudare delinquentes, quam delinquere (De Sant. et David. hom. 2).