Pages

quinta-feira, 28 de dezembro de 2017

28 de dezembro: IN FESTO SANCTORUM INNOCENTIUM MARTYRUM

clique para ver mais imagens
Statio ad Sanctum Paulum - II classis

INTROITUS

Ps 8:3.- Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos. ~~ Ps 8:2.- Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ~~ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen ~~ Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos.

Gloria 

ORATIO

Orémus. Deus, cuius hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Orémus. Pro Octava Nativitatis:

Concéde, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet.
Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

LECTIO 
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis Apóstoli.
Apoc 14:1-5

 
In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de coelo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharoerórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.

GRADUALE 
Ps 123:7-8

Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
V. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit coelum et terram.

ALLELUIA
Allelúia, allelúia
Ps 112:1

Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúia.

EVANGELIUM 
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Matthaeum 
Matt 2:13-18

In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem eius, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns, quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus eius, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Ieremíam Prophetam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.

Credo 

FESTA DOS SANTOS INOCENTES 

  

Nenhum comentário:

Postar um comentário

Este blog é CATÓLICO. Ao comentar, tenha ciência de que os editores se reservam o direito de publicar ou não.

COMENTE acima. Para outros assuntos, use o formulário no menu lateral. Gratos.